Latin
PROPOSITIO XIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 60-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi tamen aduertendum hîc ascendentis globi grauitatem, &aëris resistentiam in ascensu verticali considerandas, quarum pri ma globo detrahit mediam ascensionis partem, secunda verò nonnihil etiam officit. Vnde fit vt cùm velocitas ex descensu comparata possit globum ad spatium descensus duplum horizontaliter promouere, ad spatium aequale verticale solummodo promoueat. Hinc autem concludi potest quoúsque verticaliter ascensurus sit globus quilibet, cùm velocitatis gradus, quo moueri coepit agnoscitur; inuenta siquidem altitudo, ex qua globus descendere debuit, vt eam sibi velocitatem compararet, quâ tormento mittitur, dabit altitudinem verticalem ad quam peruenturus est, quippe prorsus eandem cum ea, à qua ceciderat, ob grauitatem medium itineris. quod alioqui conficeret, detrahentem: dummodo aëris resistentia minimè numeretur.