# Cogitata physico-mathematica 61-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/61-2

COROLLARIVM PRIMVM. De hydrologijs Aegyptiacis, siue horologijs aqueis. Gyptios horologiis ex aqua factis vsos esse Macrobius l. I. in Esomnium Scip. cap. 21. testatur, vt Zodiacum in duodecim partes diuiderent, quorum errorem nec ille animaduertit, nec Bettinus prop. 3. Apiarij 8. satis emendauit, quod nesciret quantò maior aquae quantitas ex vase horario fluxus initio, quàm postea, hoc est horâ primâ, quàm secundâ, & sequentibus exeat: quod propterea docebimus, & ex hac prop. concludemus. Sit enim, exempli gratiâ, dies, vel etiam diei quaeuis particula in 4 partes aequales hydrologij beneficio diuidenda; sitque vas propositum cylindrus op aqua plenus cuius effluentem aquam in aliis 4 vasis exceptam si ponderibus, vel mensuris examines, aqua, quae primâ diei parte fluxerit, 7 ponderum, vel mensurarum erit: (quae pondera si librae fuerint) aqua diei parte secundâ fluens, 5 librarum: aqua partis tertiae, trium; quartae deniquę partis aqua vnius librae futura est, vt ex cylindro praecedente clarum: primo siquidem tempore aqua cylindri parte p 5 comprehensa fluet; secundo, pars aquae 5 q; tertio aqua q 8, quarto denique aqua Cúmque tam ex dictis quàm ex dicendis sciatur vera quantitas aquę per datum osculum dati vasis, dato tempore fluens, vas facilè parabitur quod diem in 12 partes aequales aquae fluxu continuo, vel etiam interrupto diuidat. Sumatur ergo dolium aliquod tantae magnitudinis vt illius fluxus diem integrum perduret, cuius altitudinem si diuiseris in partes 144 aequales, supponamúsque, dicis ergo, totidem aquae pedes cubicos ab eo contineri, primâ diei parte in 12 partes aequaies diuisi, 23 pedes aquae cubici; secundâ parte, 21; tertiâ, 19; & ita reliquis diei partibus, iuxta numeros impares versus vnitatem redeuntes, effluent, donec pes vnicus, qui pro vltima parte supersit, tandem effluat, & dolium euacuet. Si quis diem in 24 horas aequales diuidere malit, primâ horâ pedes cubici è dolio 576 pedes aquae cubicos continente, 47 effluent, secunda horâ 45, & ita de reliquis, iuxta numeros impares versus vnitatem remeantes, donec vltima hora pes vnicus residuus effluat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
