Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 62
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen fieri potest vt temporibus aequalibus aquae partes aequales effluant, si nempe tubulus, vel siphunculus, per quem aqua fluxerit, aquae ex dolio, vel altero vasculo fluenti hac ratione accommodetur, vt crus aquam effundens cum aqua descendat, &semper digito, vel alia quauis mensura sit illius superficie inferior. Placet autem hîc ipsis oculis diuisionem subiicere, quae vasis aquam spatio 12 horarum effundentis altitudinem referat, quam duplicare, triplicare &possis, iuxta varias To8il quod elegeris, dolij, vel alterius vasis altitudines. Sit igi tur AD cylindrus, seu tubus, qui 12 horis totam aquam, qua à D ad A impletur, eiiciat, hora prima descendet à C ad 23, hora secunda à 23 ad 21, &ita consequenter iuxta numeros impares in cylindri parte dextra CD des criptòs, quibus ad laeuam respondent numeri quadrati, quorum impares dextri sunt differentiae, omnes enim quadrati fiunt ex continua imparium additione, è quo rum regione si iuxta seriem naturalem numeri collocen tur 1, 2, 3, &c. qui similiter numerum horarum significare poterunt, in se ducti, seu quadrati summam omnium imparium praecedentium tribuent, verbi gratia è regione dextra numerus 4 in se ductus dat 16 quartum ordine quadratum, &ita de reliquis vsque ad 12, qui duodecimum, seu vltimum quadratum 144 producit. Hinc facilè quispiam concludet qua ratione diuidenda vasis altitudo in 24 partes, quae 24 diei horas exactè demonstret: quamquam in praxi duabus vltimis diuisionibus 3, &1 nolim vtaris, quòd aqua non ita benè fluens suis guttulis decipere possit: quapropter addi possent 13 &14 diuisiones, quae numerum duodenarium, demptis illis duabus, efficerent.