Latin
PROPOSITIO XVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plura alia Lector ex hac figura concludere poterit: iam enim ad alia transeundum, quae cùm cylindrorum, vei parallelepipedorum vim, seu robur spectent, ad mechanica reducuntur. Ex quibus, qui nondum Galilaei dialogos de Motu nondum viderunt, illorum legendorum desiderio capiantur, quorum videlicet duabus sequentibus prop. velut epitomem facimus; licet à quinque annis eorundem versionem Gallicam dederimus, ex qua repeti possint quae hîc deesse videbuntur.