# Cogitata physico-mathematica 62-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/62-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/62-3

PROPOSITIO XVIII. Robur cylindrorum metallicorum, atque ligneorum quóuis modo tractorum, vel pressorum aperire. JAc figurâ primùm explicemus robur cylindri EF in AD susEpensi, & horizonti perpendicularis, hoc est quanta vis trahens in F requiratur ad columnam EF, cuius data sit magnitudo, & materia, frangendam: sitque aenea, ferrea, vel quercina; eiúsque crassitudo seu basis diameter ED4 linearum, seu trientis pedis: altitudo verò FE quaecumque, licet hîc iam nolim eam considerare. Sunt autem qui credant tantum esse cylindrorum in longum tractorum robur, vt ne quidem globus terrae puncto F appensus illos dissoluere, seu frangere possit, qui tamen quantum aberrent, ex dicendis concludetur. Quanquam certum est robur illud omnium esse maximum, cùm enim transuersim trahuntur, vel potiùs premuntur, vt fit cùm cylindrus DL muro AD infixus frangitur à trahente vi, seu pondere, quod puncto K, vel H appenditur. Robur autem parallelepipedi, vel cylindri AF, vel HI, aut cuiusuis alterius pendet à fibris rectis inter se firmissimè connexis, qui difficulter cedunt, diúque resistunt; eo ferè modo quo resistit funis varias spiras AGEHFIG per punctum G tractus, qui propter licet enim fuquibus cylindro AE circumuoluitur, vix trahi potest nis EF prematur à duobus cylindris CD & AB, ve lut à praelis, longè tamen facisiùs trammmumà hitur à vi puncto F applicatâ, quam funis K, culle ius resistenDBE tia toties multiplica ri videtur, quot sunt striae circa quas voluitur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
