Latin
PROPOSITIO X
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. Varias obseruationes quibus innotescat quo tempore pars tubi quaelibet vacuetur, afferre, &ostendere velocitatem semper decrescentem vsque ad quietem, in ratione qua tempus, in quo sit motus, continuò cressit, semissem esse velocitatis maximae quae erat in principio. N obseruationibus nostris vel tubus, cuius 3 pedum &11 digitoLrum altitudo, latitudo digitorum 2 1/2, aequalem in diuersis temporibus aquae quantitatem tribuit, vel inaequalem aquae quantitatem in temporibus aequalibus. Sit primò quantitas aquae, vnius librae &4 vnciarum cum drachma, qualis fuit in experientiis, &dum tubus vacuatur, praedicta quantitas aquae primis 77 secundis effluat, secun dum tempus, quo par aquae quantitas salit, est 86 secundorum, &alia tempora sequentis tabulae columnam sequuntur. Verbi gratia tempus vltimum 206 secundo Tempera se undis rum ostendit aquae libram, 4 vncias &drachmam, explicata quae prima vice 77 secundorum tempore fluebat, octaua vice fluere tempore 206 secundorum.