# Cogitata physico-mathematica 63-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-2

PROPOSITIO X. Varias obseruationes quibus innotescat quo tempore pars tubi quaelibet vacuetur, afferre, & ostendere velocitatem semper decrescentem vsque ad quietem, in ratione qua tempus, in quo sit motus, continuò cressit, semissem esse velocitatis maximae quae erat in principio. N obseruationibus nostris vel tubus, cuius 3 pedum & 11 digitoLrum altitudo, latitudo digitorum 2 1/2, aequalem in diuersis temporibus aquae quantitatem tribuit, vel inaequalem aquae quantitatem in temporibus aequalibus. Sit primò quantitas aquae, vnius librae & 4 vnciarum cum drachma, qualis fuit in experientiis, & dum tubus vacuatur, praedicta quantitas aquae primis 77 secundis effluat, secun dum tempus, quo par aquae quantitas salit, est 86 secundorum, & alia tempora sequentis tabulae columnam sequuntur. Verbi gratia tempus vltimum 206 secundo Tempera se undis rum ostendit aquae libram, 4 vncias & drachmam, explicata quae prima vice 77 secundorum tempore fluebat, octaua vice fluere tempore 206 secundorum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
