# Cogitata physico-mathematica 63-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63-3

Quae striae sunt vtiles vt quis ex altissimis muris, turribus, & fenestris descendat beneficio funis in in illis strijs intorti, & pro descenditis voluntate labentis; dum enim manibus premitur funis cylindro HI circumductus, & spiras IK & ML implens, sensim labitur cylindrus, idque velociùs vel tardiùs pro varia funis pressione, ac remissione, seu laxatione. Vnde vero cuilibet fibrae rectae tantum robur contingat, praeter ea plurima, quae de fibris prop. 3. libri 3. Harmonici fusè diximus, si quis in atomorum vncinulos, & hamulos, quibus fibrae longitudo texatur, referre velit, per ne licet dummodo saris explicetur qua ratione illi hamuli cedant, eorumque denticuli, quibus instar cathenulae sibi inuicem implicantur, atque connectuntur, vel subsiliunt, vel frangantur: de quibus atomis etiam nonnulla propos. 22. lib. cit. harmonici dicta sunt. Caetera possis ab ingeniosissimo Philosopho Petro Gassendo petere, vel expectare. Porrò Galilaeus existimat robur illud partim in fugam vacui reducendum, de vi cuius reperienda possis illum consulere pagina 15. dialogi primi de motu. Vnde tamen cumque robur illud sit arcessendum, illud ex obseruationibus accipito. Experientia constat, quam dudum in harmonicis tam Gallicis quàm Latinis explicaui, cylindrum aureum & argenteum, cuius basis, vel potius diameter basis est sexta pars lineae, 23 libris appensis frangi, cùm tamen cylindri ferrei, & aenei eiusdem crassitudinis 18, vel 19 libris frangantur, quod certè mirum videtur, quis enim chaly beos, aut aeneos cylindros aureis vel argenteis robustiores non existi masset: Vnde sequitur aureos & argenteos cylindros, qui diametrum habuerint suarum basium linearem, fractos iri vi librarum 828; aeneos & chalybeos libris 648; cùm lignei ex quercu centum libris, & ex ebeno, vel alijs lignis Indicis 120 libris frangantur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
