# Cogitata physico-mathematica 63

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/63

De glandibus explosis. Orrò si pars figurae superior AC in inferiorem BD conuertatur ostendet spatia quae glandes explosae ascendendo, atque descendendo conficiunt, cùm enim glans à C ad D emittitur, si 12 temporibus duret ascensus primo tempore percurrit 2 3 partes à C ad 21, deinde partes reliquas iuxta numeros impares ad vnitatem festinantes: descendens autem primo tempore spatium DI percurrit, secundo spatium 3, & ita de reliquis iuxta numeros impares ab vnitate recedentes: qua de re fusiùs alio loco, vbi dicemus num sit maior ascendemtis glandis, quam descendentis percussio, cùm tempus ascensus aequale est descensus tempori, vti contingit quando glandis ascensus centum hexapedas minimè superat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
