Latin
PROPOSITIO XVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus de reliquis alterius materiae cylindris facilè iudicaris, quemadmodum de cylindris crassioribus, siue pedalem, siue maiorem habeant baseos diametrum: exempli gratia, quercinus cylindrus crassitudine vnius li neae centum libris frangitur; ergo rumpetur libris appensis 2073600 cùm pedalis fuerit diameter baseos illius, cùm sicut bases, ita potentiae frangentes, seu pondera sint in diametrorum ratione duplicata Huc etiam referre possis vim neruorum, quorum vsus in testudinibus, citharis, &aliis rebus, vt &omnium chordarum, filorum, &c. Neruus autem ex intestinis factus, eiusdem ac cylindrus aeneus crassi tudinis, hoc est, cuius basis diametrum? lineae habuerit, 7 libris fran gitur; cùm igitur nerui crassitudo, seu baseos diameter linearis erit 252 libris rumpetur. Videatur prop. 3. lib. primi de instrumentis harmonicis, vbi notatur filum argenteum, cuius crassitudo /lineae, frangi pondere semilibrae, &esse 600 pedum, licet non excedat semunciam: quod filum cum fit sesquipedale, &8 libris super monochordo tenditur &percutitur, centies vnius secundi spatio recurrit. Antequam verò cylindrorum transuersorum robur attingam, notandum est cylindrum E Fhorizonti perpendicularem seipso absque vi ponderis, aut alia potentia trahente fractum iri, cùm tantae fuerit longitudinis, vt ipse cylindrus tantumdem ponderet, quantum pondus à quo frangitur. Verbi gratia, praecedens filum argenteum quod octo frangitur vncijs, seipso rumperetur, si 9600 pedes longum esset, cùm cylindrus istius longitudinis sit 8 vnciarum pondo, quandoquidem semuncia tribuit cylindro 600 pedum altitudinem. Ex his autem facilè concludetur quantò cylindrus quilibet mate riae cuiuscumque, producendus sit vt suo proprio nutu, ac pondere frangatur, idemque dicendum de trabibus, baculis, &c Iam verò cylindrum DL, ¶llelepipeda, seu laminas QT ho rizonti parallela inspiciamus, quorum robur non adeo explicatu difficile est, cùm potentia longè minore frangi debere videatur.