Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 64-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM PRIMVM. De summa cuborum &aliorum numerorum inuenienda. COntingit saepenumero ea esse difficiliora quae faciliora credebantur; quis enim non crederet cuborum quorvis propositorum, quàm quadratorum summam longè faciliorem esse? quippe quae vnicâ operatione perficitur, sumptum videlicet quadratum summae radicum dat summam cuborum: vt in 10 primis cubis cernere est; sumatur enim summa decem primorum numerorum, qui sunt radices, seu latera decem primorum cuborum, hoc est 55, quae summa quadrata 3025, summam quaesitam tribuit. Eodem modo centum primorum cuborum summa reperietur 250500250. Quod ad summam radicum attinet, nil inuentu facilius, si enim sit parnumerus, verbi gratia decem, medio 5 in 10 plus I, hoc est in 11 ductus dat 55. Si verò impar, vt I1, sequentis 12 dimidium 6 in 11 ductum dabit 56. Imparium denique 1, 3, 5, 7 grauium casibus seruientium summa reliquorum omnium facillima, cùm sit ipsum quotitatis quadratum, si, verbi causa, sint 12 impares, quadratum 144 dat illorum summam &ita de reliquis. COROLLARIVM II. De numerorum triangularium inuentione. CVm hi numeri plurium problematum solutionem iuuent, antea suppositi fuerint; cuiuslibet imparis numeri triangulum habes, si numeri propositi, exempli gratia 7, medium numerum 4 ducas in 7, quandoquidem 28 dat triangulum numeri 7. Imparis verò nummi, puta 12, summa exurget, si pars illius dimidia 6, in sequentem numerum 13 ducatur, summa nempe 156 dabit triangulum duodenarij. Faciliùs tamen imparium triangula reperies, si numeri sequentis, qui semper est par, mediam partem sumas, quae semper est numeri praecedentis medius, vt in triangulo 15 vides, nam pars media 16, seu 8 est etiam medius numerus 15.