# Cogitata physico-mathematica 64

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/64

Nona vice solae 14 vnciae superfuerunt, quarum tempus fuit 176 secundorum: quaelibet autem aquae quantitas digitos 5/2 tubi proximè deplet, adeo ut tubus 10 aquae libras, & vncias 15/ complectatur. Sint deinde tempora, quibus aquae quantitates diuersae fluent, aequalia, & sit quodlibet tempus 173 secundorum; tabula sequens cuius prima co lumna 12 aequalia tempora significat, ostendet in secunda columna quantitatem aquae respondentem vnicuíque tempori à primo ad duodecimum. Quibus poterit Tabula secunda. quispiam quotcúmS IDE, Tnc. que voluerit ob2 libr. & sesquidrachma. seruationes addesesquilibra, 4 vnciae, drachma. re, quippe faciles, libra, vnciae, 7/, sesquidrachma & obuias, nec libra, 5 vnciae, sesquidrachma. enim refert cuius libra, vnciae 3/, sesquidrachma altitudinis sit tulibra, sesquiuncia, vnciae quadrans. bus, dummodo ilvnciae 15/, & dimidia drachma. lius latitudo satis vnciae 135. ampla sit, quae temvnciae 12 1/2, cum dimidia drachma. pus tribuat ad acvnciae 10°, cum 3 drachmis. curatas obseruavnciae 8° tiones necessarium. Fuerit autem ope rae pretium tubo vitreo experiri, vt non solùm aquae quantitates, sed etiam quaelibet tubi interstitia ipsis oculis deprehendantur, quae diuersis temporibus per aequales, vel diuersas aquae quantitates exhauriuntur Porrò absque experientia scietur quota cuiuslibet tubi pars dato tempore vacuari, seu exhauriri debeat, dummodo vnica supponatur obseruatio: quamquam res non adeo facilis inuentii, quin peculiarem animi conatum requirat, vt salientis ex tubo, qui continuò depletur, velocitatem, (quae semper eadem ratione decrescit, qua tempora crescunt, vsque ad vltimam salientis guttam) semissem esse velocitatis maximae in salientis principio existentis ostendamus; vnde sequetur tubum tantumdem aquae duplo tempore tribuere, cùm paulatim absque reparatione depletur, ac vacuatur, quantum tubus idem semper plenus suduplo tempore tribuit: sed & quamlibet tubi semper pleni partem duplò maiorem aquae quantitatem effundere, quàm eandem eiusdem tubi partem, cùm absque noua repletione vacuatur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
