# Cogitata physico-mathematica 65

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/65

Haec autem secunda pars istius prop. coincidere videri potest cum 1. prop. dialogi 3. Galilei, quâ demonstrat tempus in quo spatium aliquod à mobili conficitur latione ex quiete vniformiter accelerata, esse aequale tempori, in quo idem spatium conficeretur ab eodem mobili motu aequabili delato, cuius velocitatis gradus suduplus sit ad summum, seu vltimum gradum velocitatis prioris motus vniformiter accelerati. Sit enim tubus KB, vel KC, qui continuò depleatur, donec ad vltimam aquae guttam in B perue niatur, sitque velocitas, quâ fluit initio, KA, quâ sequentibus 4 temporibus si flueret, in linea AC per 4 spatia inter se aequalia CG, GF, FE, & EA, DEE tribueret aquam rectangulo KBCA aequalem, vel per illud rectangulum intellectam, vt constat ex insefinitis lineis AK parallelis totum rectangulum tegentibus, quae infinitas velocitates ęquales referant) dico velocitatem illam continuò decrescentem esse semissem eiusdem non decrescentis, sed eiusdem per manentis. Quod sic explico. Sit velocitas BC deBicrescens in illis 4 temporibus, primo tempore aqua fluet ex tubo velocitate, quam repraesentat quadrilaterum BCGI: Secundo tempore velocitate per IGHF quadrilaterum intellectâ: tertio tempore velocitate per FEDH quadrilaterum significatâ; quarto denique rempore, velocitate, quam DEA triangulus exhibet; sed triangulus ex his quadrilate. ris compositus BCA est subduplus, vel semissis rectanguli BKAC, igitur velocitas decrescens vsque ad quietem, &c. semissis est velocitatis eiusdem non decrescentis. Itaque si tubus semper plenus 4 tompori bus 4 aquae libras, idem tubus qui continuò depletur, aequali vel eodem tempore, 2 aquae libras tribuet. Quod ex figura sequente clariùs intelligetur, in qua sit AC, vel Vntubus in 8 partes diuisus, quarum prima, eáque maio: sit AD. vel YY, secunda DE, vel rs, tertia EF vel st, & ita de caeteris vique ad C, vel n punctum in quo definit motus, sintque octo temporMNOP &c. vsque ad T, quib Yn vel AC tubus depleatur vs

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
