# Cogitata physico-mathematica 66-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/66-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/66-3

Sit & aliud exemplum in eadem figura, datae verticalis iaculationis LD, quae dato tempore, fiat vniformi motu, tam absque aëris, quàm grauitatis oppositae impedimentis, erit explosio media LP; sed impediente grauitate, glans à puncto L ad punctum C tantùm ascendet verticaliter, cùm ob grauitatem pars ascensus dimidia DC pereat, vt dimidia pars ascensus glandis LP Erit igitur LK dimidium longitudinis, seu amplitudinis explosionis mediae; cúmque LK sit aequalis LC, est enim CK quadratum; explosio media, erit dupla verticalis explosionis, cùm os sclopeti, vel iaculi caput in C puncto supponitur, quandoquidem pro varijs super horizontem eleuationibus iaculationum mediarum longitudines, seu parabolarum amplitudines augentur. Sed & horizontalis eiaculatio ex verticali datâ concludetur, nam statim atque verticalis CD, in verticalem QD, ob incumbentem grauitatem, conuersa, data fuerit, eodem IIIT tempore quo glans iter verticale CQ perficiet, iter horizontale duplum, nempe LK percurret, non quidem rectà per sineam CM, per quam moueretur glans suâ grauitate spoliata, sed per curuam CK, quae sit absque aëris, aut alterius medij obstaculo futura parabola, cuius axis linea CL, vel KL: quae KL altitudinem sagit. tarij super horizontem ex puncto C hori. vlA zontaliter glandem, vel telum eiaculantis ostendit. Sit verbi gratiâ, verticalis iaculatio CD centum hexapedarum, absque hostili grauitate, erit 50 hexapedarum cum grauitate, quae cùm horizontali iaculationi CM non officiat, sed eam solummodo ad inferiorem horizontem LK deprimat, erit horizontalis iaculatio centum hexapedarum, & eodem tempore quo glans à C ad Q ascendit, descendet à C ad L per parabolam CK. Porro si quis horizontalem iaculationem petat tempore breuiori factam, eadem ratione minor, seu breuior erit, quo tempus breuius fuerit; exempli gratiâ, si cùm io secundis glans à C ad Qascendit, & à C ad K descendit, velis 5 secundis descendere glandem à puncto C per eandem lineam CK, hoc est si iaculationem horizontalem subduplo tempore factam inquiris, glans ad punctum X perueniet, cùm YX sit lineae LK pars dimidia.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
