# Cogitata physico-mathematica 67

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/67

PROPOSITIO XI. Tuborum lumina rotunda in quauis proportione reperire, & ea cum quadratis luminibus comparare. Vm apud nos linea soleat esse mensura minima, quae cuilibet lumini nomen imponit, quando lumen 2, aut 4 aquae lineas vel plures aut pauciores habere dicimus, sit in tubo quadrupedali r p lumen pu, cuius diameter intelligatur esse 2 linearum, seu pars sexta digiti, vel pollicis, qui sexies continetur, atque notatur in linea LM, dimidium pedem regium exhibentem & lineis 72 constante vel vt calculus sit facilior, u p lumen lineare supponatur, quale saepius fuit in nostris obseruationibus: erit igitur lumen px 4 linearum cuius nempe diameter supponitur dupla diametri luminis up, quip pe lumina, veluti circuli, sunt in ratione duplicata suarum diametrorum. Aquarij ergo lumina quamcumque humidi quantitatem dato tempore fusura reperient, dummodo nouerint aquae quantitatem ex aliquo dato dati tubi lumine dato tempore fluentem, siue lumen istud sit majus, siue minus incognito lumine, quod inueniendum proponitur. Sit enim, exempli causâ, lumen datum p x, cuius diameter supponatur 4 linearum (nil enim refert si cuiusuis magnitudinis intelligatur) quódque libram humidi fundat vnius minuti spatio, velitque Aquarius lumen ex quoduae vel 4 librae fluant aequali tempore, duas libras lumen duplò majus tribuet: quod lumen ita reperiet. Intelligatur in circulo VDC esse VB diametrum luminis libram aquae vno minuto fundentis, & BC duplam esse VB; quoniam diametri circulorum sunt in ratione subduplicata eorumdem circulorum, BD media proportionalis inter VB & BC subduplicabit, hoc est bifariam diuidet rationem CB ad BV, & lumen, cuius diameter BD, 2 aquae libras minuto tribuet. Quatuor verò libras habebis, si diameter luminis fiat duplum lu7.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
