# Cogitata physico-mathematica 69-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/69-2

Verbi gratia, sit KP cylindrus duplò longior, & crassior cylindro HI, robur cylindri LO erit ad cylindrum HI, vt cubus KL diametri, ad cubum diametri GH, iuncta ratione lineae LPad H Ilineam; hoc est ratio roboris, seu resistentiae LO ad resistentiam HI est quadruplicata; de qua videas autorem. Tertiò concludit etiam in similibus cylindris potentias ex illorum grauitatibus & longitudinibus compositas, vectibus que similes esse inter se in ratione sesquialtera resistentiarum quas bases illorum habuerint; licet pluribus videri possit in eadem ratione ac ipsos cylindros esse, id est in triplicata. Hanc autem proportionem, effectuum mirabilium esse causam arbitratur, verbi gratia, quod viri, quorum maiora sunt corpora, cadentes, longè grauiùs, quàm pueruli, laedantur; magni cylindri, magnaeque trabes quàm minores cylindri, & trabeculae similes, longè faciliùs dissiliant atque rumpantur; longiores sarissae & baculi, licet crassiores, magis, & faciliùs quàm breuiores, licet tenuiores, flectantur. Quartò, docet inter cylindros similes vnicum esse cuius sit ea ratio suae longitudinis ad suam grauitatem, vt non possit absque fractione fieri longior, neque frangi, si fiat breuior: verbi gratia, si cylindrus GI sit cylindrus omnium similium maximus qui consistat sine fractione. Vt autem alius cylindrus verbi gratia, longior eodem priuilegio gaudeat; sequente methodo reperietur, vbi notaueris longiorem cylindrum necessariò crassiorem, vt breuiorem debere tenuiorem esse. Sit igitur praedictus GI cylindrus omnium longissimus, qui maneat absque fractione; sitque KO longitudo quae cúmque maioris cylindri, qui crassior esse debeat, vt similiter maximus existat, qui proprio pondere non frangatur, illius crassitudo ita reperitur. Quoniam inquit Galil. potentia cylindri KPad potentiam cylindri KN se habet vt quadratum LP ad quadratum LN, & potentia cylindri NK est ad potentiam cylindri HI vt quadratum K. L ad quadratum GH, sequitur similiter (sequentibus lineis eam inter se rationem habentibus α β, 7, vt a sit tertia proportionalis linearum LP, & HI, & DE; & I sit rursus tertia proportionalis B, & quarta 7) potentiam cylindri FE ad potentiam cylindri GI esse vt lineam LP ad lineam 7, vel vt cubum LP ad cubum a, vel vt cubum KL ad cubum GH, vel vt resistentiam basis KL ad resistentiam basis GH.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
