Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem reuersionis brachij QO, &non reuersionis ZV vt nimis facilem omitto, cùm centrum grauitatis in prima libra supra, in secunda verò infra iugi centrum existat. De his autem videantur Baldi &Geuarae commentarij in 3. quaest. Mechanicam Aristotelis. Quibus librae tertia species addi potest, cuius centrum semper in medio iugi reperitur. Talis est libra ab, quae manet in eodem situ ad quem adducitur, verbi gratia, si ex horizontali a b ducatur in ed, ibi quiescet, quod centrum grauitatis e semper in eodem loco maneat, &brachia ce, &ed aequiponderent. Porrò de pendulis, &lancibus hîc non loquor, quae magnam, eám que multiplicem diuersitatem libris afferre possunt. Quam autem Latini libram, Aristoteles ζυνὸν, Hebraei oho peles, Syixo moznim, vel pkene, alij bilancem, Itali bilancia, nos balances appellamus, ob duas lances iugo appensas: quod quidem iugum sufficeret, si illius extremis, qualia sunt a, b, ita possent accommodari pondera, vt centrum grauitatis vniuscuiúsque punctis a &b infigeretur. His verò positis inuestigemus qua ratione vectis ad libram referatur, quae vel brachijs aequalibus constat, vt in tribus praedictis cernitur, vel inaequalibus, qualis est fg, cuius brachium f K breuius est brachio Kg. Quam quidem libram vulgò Romaine, vel crochet ob vncinum fh, cui pondera solent appendi, Itali staderam, Latini stateram appellant, cuius cursorium, vel sacoma cuiusuis ponderis, figurae, &materiae apponitur in puncto I, vt ad puncta superiora r, q, p, cùm onus affigitur vncino h, transferatur, vel etiam ad inferiora, cùm vncinus i sustinet onus impositum Haec enim est istius staterae lex &vsus, vt quae grauiora sunt, vncino i explorentur, ob maiorem iK ad Kg, quàm fK ad Kg rationem; sit enim fK vnius partis, qualis Ko trium partium, aequipondium vnius librae in o puncto faciet aequilibrium cum tribus libris in vncino h: &cum 6 libris in vncino i positis, adeo ut vncinus i seruiat ponderi duplo maiori. Hinc fit vt statera haec infinita libra quodammodo dici possit, vel si mauis sacoma I pondus infinitum, si nempe fingatur scapus Kg quantaeuis longitudinis, cùm in quolibet puncto brachij Kg faciat aequilibrium. Solet autem pars staterae cum diuisionibus ad vncinum i spectantibus vocari a Gallis le fort, altera verò pars respondens vncino h le foible, quod, vt iam dixi, maiora pondera vncino:, minora vncino h examinentur. Sed cùm Buteo fusè de statera dixerit, ad leges vectium &staterae, vel librae festino, quas paucis explico, cùm Guido Vbaldus hac de re fusissimum tractatum ediderit.