# Cogitata physico-mathematica 70-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-2

PROPOSITIO XII. Lacus, castella, erogatoria, modulos & lumina veterum explicare, & cum nostris conferre, eáque erogatorijs indere, vt vnicuique ius suum accuratè seruetur. Vi fontes diuersis temporibus à pluribus paucioribusue milliariis QRomam perductos, & riuos subterraneos, substructiones & arcuata opera nosse cupit, Frontini libellum de aquaeductibus perlegat, qui de ductu Anionis verba faciens, ait quibusdam locis arcus illius 109 pedes subleuari, hoc est ferè quantum fornix chori D. Mariae Parisiensis eleuatur: quos non iniuria celebratis pyramidibus comparat. Porrò castella, & erogatoria non differunt ab ijs quae vulgò regards & reseruoirs appellamus, quorum prima his quae fonti Rongiano seruiunt, similia sunt; secunda verò aliis castellulis per vrbem distributis: Castellorum quae sunt intra vrbes, muros, praecipuum & aliorum caput in porta S. Michaëlis situm est, ex quo aqua transfertur ad alia castellula, & ex his per fistulas priuatas ad vmuscuiusque piscinam iuxta modulum prae scriptum aquae perducuntur; sed omnium matrix propè suburbij S. Iacobi portam extra muros conspicitur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
