# Cogitata physico-mathematica 70-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ATEBETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/70-4

ATEBETO que praeterea vires eò maiores ad frangendumbaculum in puncto, seu fulcimento D requiri, quo manus, aut pondera magis ad D accedunt: exempli gratia si manus punctis CE applicentur, eò magis contendes quò DA longius est CD, & ita de reliquis. Cùm autem fulcimentum intelligitur in alio puncto quàm in medio D, verbi gratiâ in puncto B, tunc pondera extremis A & G appensa se habent ad pondera priùs ijsdem adhibita punctis, cùm esset genu, vel hypomochlion in medio D, vt rectangulum ADG ad rectangulum ABG; hoc est vt 9 ad 5; supponamus enim brachium DA esse tripedale, erit igitur rectangulum ADG, (quod est maximum omnium quae fieri possunt ex hac linea) 9 pedum, & rectangulum ABG 5 pedum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
