# Cogitata physico-mathematica 72

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/72

rium EB, quod à fistula D ex proximo castello proueniens aqua BA impleatur, vt aqua luminibus HI & aliis quibuscumque disPI. pensata, & quidquid per siphonem ST effluit, continuò reparetur. Modulos verò Frontinus & alij veteres de fistularum latitudine intellexerunt, quos inter non ex omni parte conuenit vtrum quinarius modulus à 5 digitis, vel quinque modulis exiguis, punctorum instar, in vnam fistulam coactis dictus fuerit. At verò siue plumbarios Vitruuianos sequaris, qui planae laminae plumbeae 5 digitos tribuebant, siue Frontinianos quinariam ex 5 digiti quadrantibus compo nentes, ad nostra pergamus, ex quibus vetera innotescent. Sit igitur nostri pedis vncia, seu digitus quadratus a deb, cuius pars duodecima e b, quam vulgò lineam appellant; cuius quadratum. b, qualia sunt duodecim in rectangulo e bef. Eiusdem digiti spatium bg quinque, & bi septem lineis constat, vt postea diuersis modis quinaria septenariaque veterum explicetur Digito nostro quadrato Romani pollicis, hoc est vnciae longitudo superponitur mn; digitum Romanum seu pedis 16 partem no refert, cuius quadrans pn, seu oq, vt nq complectatur 5 quadrantes Romani digiti, atque adeo quinarium illorum modulum intelligamus, & ipsis oculis quodammodo hauriamus, quo fistulas suas modulabantur. Sit rursus quinaria rs quae quadretur, & in laminam plumbeam uy reducatur: erit igitur uz quinque quadrantum digiti Romani: quos si conuoluas in fistulam rotundam e /, erit B2 diameter luminis fistulae ad zu, vt 7 ad 22; hoc est nz erit tripla sesquiseptima s 2 Porrò si quadrans q0 addatur Zu. fiet senaria, cui rursus quadrans adiunctus faciet septenariam, &c.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
