# Cogitata physico-mathematica 73-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAXIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73-3

PRAXIS. OOrrò istius propositionis Theoriam si praxis sequatur, admodum iucunda est, cùm ex qualibet super horizontem altitudine, quotuis homines, globulos explodere, vel sagittas emittere possint, qui ex vno super horizontem pede, & qui centum pedibus, ad eundem scopum collineent, idemque punctum percutiant, dummodo qui ex centupedali altitudine laxat arcum, eò minori velocitate sagittam mittat, quò fuerit altior. Quod facilius ex sequente figura intelligitur, in qua DB refert horizontem, vel parabolae AB amplitudinem, super qua maior altitudo DC, minor verò DA; quae tamen iactum horizontalem aequalem habent, nempe DB; quanAQi doquidem, vt dictum est, iactus habent eandem horizontalem magnitudinem, quorum sublimitates altitudinibus iunctae sunt aequales, vt hîc contingit, cùm altitudo supponitur DA pedis vnius, & sublimitas AG, 7 pedum; vel altitudo DC, 4 pedum, & totidem pedum CG sublimitas: alioqui si sagitta discedens à puncto C aequeve velociter ac ex puncto Amoueretur, iactus ex C duplus esset iactus ex A, vt ostensum est tractatu de Hydraulicis; aeris tamen resistentia proportionem istam minuit. tii. itáque iactus est semper aequalis, siue sagittarius sit terrae propior, vel quartumuis eleuetur, dummodo motum tardiorem, ex minori sublimitate oriundum, velociori compenset, ex maiori altitudine comparato, quod facillimum est si quis arcu minus & magis sinuato ex maiore & minore super horizontem altitudine sagittas emittat: Exempli gratiâ, si arcus ex puncto A sagittam suam horizontaliter versus Hiaciat, quae horizonti occurrat in puncto B, & idem arcus eandem sagittam emittat ex puncto C versus I, quae similiter horizonti DB occurrat in B, velocitas sagittae ex A missae duplò maior esse debet velocitate, quâ mittitur ex C, quandoquidem tempus casus à C ad D, ex puncto quietis D, duplum est temporis, quo sagitta cadit ex A puncto quietis in D, qui casus fiunt per parabolas CB & AB. Vae hactenus à propos. 22. hucusque dicta sunt, clariùs in sequente explicamus, ne quis in eiuscemodi capiendis tantisper laboret, non enim tam in doctorum, quam in aliorum gratiam scribimus. Has tamen propositione, sin iaculorum solarium gratiam, sequente propositione interiectâ, tantisper nobis liceat interrumpere, vt qui se dixe rint Solis Equites, nouerint quâ velocitate suas sagittas emittant.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
