# Cogitata physico-mathematica 73.1-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 73.1 to 73.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/73.1

Hîc autem motus non dicitur lumen, donec illud sentiamus foris ante oculos, post cerebri reactionem, quae phantasma lucis inter oculum & lucidum constituat. Vnde possis duas illas celeberrimas Platonis & aliorum sententias conciliare, quarum vna visionem statuit in radiorum interiori susceptione seu receptione, altera in extramissione, cùm ambae concurrant. Lumen igitur erit apparitio, seu phantasma ante oculos, motus illius, qui propagatur à lucidi diastose, siue tumescentia ad cerebrum, & inde retro per oculos ad medium; vel lucidi imago concepta in cerebro; quae cùm perturbata fuerit, color appelletur. Porrò semidiametri praedictorum orbium, AB, AC, AD, & AE, superant se vt numeri 1, 2, 3, 4, &c. in quorum ratione triplicata cùm sint ipsi orbes, erunt semidiametri inter se vt radices cubicae praedictorum numerorum; eritque AB ad BC, vt latus cubi simpli ad latus cubi dupli, minùs latere cubi simpli; & BC ad CD, vt latus cubi dupli, minus latere cubi simpli, ad latus cubi tripli, minus latere cubi dupli: & CD ad DE, vt latus cubi tripli, minus latere cubi dupli, ad latus cubi quadrupli, minus latere cubi tripli, & sic in infinitum. Hinc fit vt sit maior AB, quàm BC, & BC, quàm CD ratio, &c. & aequalibus temporibus maiora spatia pertranseantur, sitque motus eò tardior, quo magis à lucido, seu motore discedet, ratione quae sequitur. Sit spatium inter lucidum & oculum quadrifariam diuisum, velocitas lucis per primam partem diffusae, est ad velocitatem eiusdem per secundum spatium, vt latus cubi simpli ad latus cubi octupli, minus latere cubi simpli; & ad velocitatem in tertia parte, vel latus cubi simpli ad latus cubi vigintiseptuli, minus latere cubi octupli, & ita de reliquis. Cùm enim ABstatuatur (in hac hypothesi spatij in 4 partes aequales diuisi) aequalis BC, & BC aequalis CD, erit A C ad AB, vt latus cubi octupli ad latus cubi simpli; & ideo AB ad BC, vt latus cubi simpli ad latus cubi octupli, minus latere cubi simpli, &c. vt antea. Quae pauca praemittenda fuerunt ex philosophia praedicti viri subtilis de motu, loco & tempore, vt sagittarum Appollinearum velocitatem quibus sol omnia configit, facilius intelligamus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
