Latin
PROPOSITIO XXIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 74-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIV. Jaculorum solarium robur, velocitatem, &longitudinem dimetiri: vbi fundamenta reflexionis, ac refractionis explicantur. VIt Appollo ἀργυρότοβος, vel Sol radians A, quibus Poëtae τὸξα triObuunt ἔνθεα, quòd radios suos vt totidem iacula, vel sagitas circa se in orbem magnum conijciat; habeatque circa se concentricos orbes AB, BC, CD, "uis alios, quos intumescendo dilatet: sunt enim nobiles Philosophi qui credant solem esse cordis instar, qui suâ diastole &systole magnum orbem calefaciat, &illuminet; quos inter subtilis Hobs putat, aut supponit in diastole Sphaeram totam, cuius semidiameter AB, intumescere, atque adeo medij partem, quae fuerat in orbe BC, exire in locum sibi aequalem proximum, nempe in orbem CD, idque eodem tempore, quod eo instante, quo motus incipit à B versus C, necesse sit vt incipiat motus à C versus D, &à D versus E, &ab E prorsum; adeovt oculus in qualibet à sole distantia positus, verbi gratiâ in E, eodem instanti feriatur in E, quo solis incipit dilatatio in B, eodemque instante motus ille in E, perueniat ad retinam &cerebrum, quod reagat per neruum opticum, retinam &alias oculi membranulas, per easden lineas versus solem, quibus sol ipse priùs egerat, vt in omnibus passis aliqua reactio intelligatur. Cùm autem exteriores orbium circumferentiae semper maiores sint inferioribus, erunt reciprocè crassities interiorum orbium maiores exterioribus, hoc est maior erit BC, quàm CD, &CD, quàm DE. Quare licet tota solis illuminatio fiat in instanti, motus tamen à sole, vel alio lucido propagatus debilior est longè, quàm propè, cùm enim BG sit maior quàm CD, &CD quàm DE, velocior est motus propagatus in BC, quàm in CD, &in CD, quàm in DE, &c.