# Cogitata physico-mathematica 74

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/74

Supersunt M, N lumina, quorum centra sunt ineadem linea recta, quae non etiam satis appositè collocata vel ipse oculus ex linea pune e br ctuata luminis M limbum superiorem tangere indicat, aquae siquidem superficies superior, cum E ista linea coincidens lumen Mnon implet. Quae si descenderit vsque ad limbum inferiorem luminis N, aliquid adhuc ex M lumine, nil verò ex N effluet. Adde majus esse aquae piscinam replentis perpendiculum in luminibus H & M ex ea parte qua sub limbos inferiores luminum I & N descendunt, atque adeo maiorem aquae quantitatem quàm par sit, per maiora lumina fluere, minorem verò per minora: verbi gratiâ, si lumen I aquae lineam tribuat, eiúsque Hlumen sit quadruplum, hoc majus lumen 4 aquae lineas, & aliquid insuper effundet; cúmque perpendiculo suo magis superet luminis I perpendiculum, quàm à luminis M perpendiculo luminis N perpendiculum superetur, maior erit excessus H super I, quàm M super N. Quantus verò futurus sit quilibet excessus, ex dictis de variis tuborum altitudinibus eruendum. Praeterea luminis K media pars superior suum habet perpendiculum luminis L perpendiculo breuius, igitur non effundet 4 aquae lineas, vnde constat lumina rotunda non posse ita collocari, nisi fiant in fundo piscinae, qui totus ab aqua superiore premitur aequaliter, cuius videlicet perpendicula omnia sunt eiusdem altitudinis. Eapropter lumina debent esse rectangula, qualia sunt OP, & quaecumque concipi possunt in rectangulo QR, tunc enim aequalem iacturam lumina tam maiora quàm minora facient, vel par erit pro rata portione vtriusque lucrum. Quod iam in Italia fieri notat Castellanus appendice 7. tractatus aquae currentis. Idem etiam praestari potest siphonibus qualis est T, qui cùm aequaliter immersi fuerint in aquam BA, in eadem ratione, qua fuerint externa illorum lumina, (quale est lumen T) aquam dispensabunt. An verò necesse sit vt illorum orificia in aquam immersa sint aequalia externis orificiis, aut inaequalia possint esse in data ratione absque vllo quantitatis aquae dispendio, postea discutietur, vbi de diuersa siphonum latitudine, & altitudine.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
