Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò vnicum duntaxat velocitatis gradum ab E globo accipiat, per lineam bg mouebitur, quae potest lineam bfplus lineâ fg, hoc est 4 temporibus percurret fg; seu bB, impetu, quem mutuatus est ab E, quamdiu b f seu Bg quadruplò majus iter conficiet. Vag eaeretiemanum, Praeterea globus Mglobum Saequalem priùs ab S ad Y currentem percutiat, S mouebitur obliquè versus V, qui si deflectens à via percutit globum T currentem versus Y, poterit T ad X accedere, finitóque impetu, quem ab S conceperat, perget deinceps per horizonta lem lineam VX, donec alius impetus quo ab S ad Y vrgebatur, prorsus desierit, Iam verò M percutiat N globum maiorem, filo ex puncto suspensum, vel etiam a filo liberum, fieri potest vt M globus non moueat N versus Z, &tamen impetus in N receptus moueat globum minorem R, quòd nempe transiens impetus per globum N, quo quidem partes N succutiuntur (sed corpus integrum versus Z minimè mouetur) sufficiat ad impellendum globulum R, in quem impetus M mediante globo N transmittitur. Quod tamen vulgato principio mechanico non repugnat, hoc est nullum corpus maiorem velocitatis gradum alteri corpori posse imprimere, eo gradu quem ipsum habuerit. Exempli gratia si corpus N vnicum velocitatis gradum habeat, siue à se, siue ab alio, non potest duos gradus velocitatis globo R tribuere, alioqui secundus gradus velocitatis nullam sui causam haberet, &esset à nihilo, hoc est effectus sine causa; quod repugnat.