# Cogitata physico-mathematica 75-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/75-2

Si verò vnicum duntaxat velocitatis gradum ab E globo accipiat, per lineam bg mouebitur, quae potest lineam bfplus lineâ fg, hoc est 4 temporibus percurret fg; seu bB, impetu, quem mutuatus est ab E, quamdiu b f seu Bg quadruplò majus iter conficiet. Vag eaeretiemanum, Praeterea globus Mglobum Saequalem priùs ab S ad Y currentem percutiat, S mouebitur obliquè versus V, qui si deflectens à via percutit globum T currentem versus Y, poterit T ad X accedere, finitóque impetu, quem ab S conceperat, perget deinceps per horizonta lem lineam VX, donec alius impetus quo ab S ad Y vrgebatur, prorsus desierit, Iam verò M percutiat N globum maiorem, filo ex puncto suspensum, vel etiam a filo liberum, fieri potest vt M globus non moueat N versus Z, & tamen impetus in N receptus moueat globum minorem R, quòd nempe transiens impetus per globum N, quo quidem partes N succutiuntur (sed corpus integrum versus Z minimè mouetur) sufficiat ad impellendum globulum R, in quem impetus M mediante globo N transmittitur. Quod tamen vulgato principio mechanico non repugnat, hoc est nullum corpus maiorem velocitatis gradum alteri corpori posse imprimere, eo gradu quem ipsum habuerit. Exempli gratia si corpus N vnicum velocitatis gradum habeat, siue à se, siue ab alio, non potest duos gradus velocitatis globo R tribuere, alioqui secundus gradus velocitatis nullam sui causam haberet, & esset à nihilo, hoc est effectus sine causa; quod repugnat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
