# Cogitata physico-mathematica 76

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/76

Sunt autem coni sphaerae inscripti inter se vt illorum ambitus, quóue maior est conus, eò maior est ambitus, & vice versa, quo minor est conus, eò minor est ambitus; adeout hi coni sint inter se vt eorum ambitus. Huic etiam sphaerae cubus RSTV circumscriptus, cuius diameter est potentia triplus lateris cubi; estque propemodum sphaerae duplus; ad quam videlicet maiorem habet rationem quàm 21 ad I1: cuius ba sis ad inscripti basim vt 3 ad 1; & solidum illius ad huius solidum vt R. 27 ad 1. Vbi nota cubum inscriptum non inscribi maiori sphae rae circulo, sed minori. Cùm autem cylindrus sphaerae circumscriptus sit illius sesquialter, cubus praedictus erit ferè huius cylindri sesquitertius. Quod ad conos eidem sphaerae inscriptos attinet, nullus est minimus, cùm semper minores & minores in infinitum inscribi possint. Maximus autem omnium est, cuius axis O G continet diametri sphaerae dodrantem, estque ad sphaeram vt 8 ad 27, maximam etiam habet superficiem, dempta base. Illius axis O G potentia duplus est radii baseos ON, cuius radii latus N C potentia triplum est, quemadmodum axis OG potentia sesquialterum Conus autem maximam habet superficiem base comprehensa, cuius axis partium 17 plus R. 7, qualium sphaerae diameter est 32. Huius autem axis subduplus est diametri baseos. Conus à triangulo aequilatero inscripto factus est ad sphaeram vt 9 ad 32. Quibus addi possunt omnes proportiones conorum tam inter se quàm cum sphaera, de quibus Archimedes libris de sphaera & cylindro. Ad cylindros accedamus, quorum sphaerae inscriptorum is est maximus, cuius axis, seu latus est potentia subtriplum diametri sphaerae Is autem maximam habet superficiem sine basibus, cuius axis diametro baseos aequalis est, seu qui pro lineis suis quadratum inscriptum habet. Denique cylindri maxima est superficies cum basibus, cuius diameter baseos FD ad axem seu latus DG eandem rationem habet, quam majus segmentum ad minus lineae proportionaliter diuisae, Adde, si lubet, cuiuscumque cylindri curuam superficiem esse ad superficiem planam ambarum basium simul, vt altitudo cylindri ad baseos semidiametrum: & cylindri superficiem comprehensis basibus aequalem esse superficiei curuae, sine basibus, cylindri, cuius basis est eadem vel aequalis, altitudo verò aequalis altitudini, vnà cum semidiametro baseos.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
