Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 77
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto coni Isoscelis superficiem sine base, aequalem esse circulo, cuius radius est media proportionalis inter latus coni &radium circuli, qui est coni basis; quod quidem Archimedes demonstrauit sed nullus, quòd sciam, hactenus demonstrare potuit, praeter nostrum Geometram, coni scaleni quanta sit superficies, &cui spatio sit aequalis. Praetereo etiam alia plura quae pertinent ad minimas &maximas figuras, &ad varias illarum proportiones, verbi gratia, cylindrum sphaerae inscriptum, sphaeram &cylindrum circumscriptum se habere vt 3, 16; &24: Cubum circumscriptum ad inscriptum esse vt 4 ad 1 quadratum circumscriptum esse ad circulum vt 14. ad 11; &circulum ad quadratum inscriptum vt 14 ad 11 proximè: atque adeo circumscriptum quadratum ad inscriptum esse vt 14 ad 8 1/2, tetraëdrum, seu pyramidem Euclideam inscriptorum sphaerae maximam esse, cuius diameter longitudine sesquiaitera axis eiusdem tetraëdri, potentia verò lateris eiusdem sesquialtera: Triangulorum isoperimetrorum maximum esse aequilaterum, isoscelium verò rectangulum; in quibus si longior fui, minimorum &maximorum amori parcat Lector beneuolus, &ex his studiosus Aquarius hauriat, Mathematicus verò à praedicto Geometra demonstrationes quaerat.