# Cogitata physico-mathematica 77

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/77

Omitto coni Isoscelis superficiem sine base, aequalem esse circulo, cuius radius est media proportionalis inter latus coni & radium circuli, qui est coni basis; quod quidem Archimedes demonstrauit sed nullus, quòd sciam, hactenus demonstrare potuit, praeter nostrum Geometram, coni scaleni quanta sit superficies, & cui spatio sit aequalis. Praetereo etiam alia plura quae pertinent ad minimas & maximas figuras, & ad varias illarum proportiones, verbi gratia, cylindrum sphaerae inscriptum, sphaeram & cylindrum circumscriptum se habere vt 3, 16; & 24: Cubum circumscriptum ad inscriptum esse vt 4 ad 1 quadratum circumscriptum esse ad circulum vt 14. ad 11; & circulum ad quadratum inscriptum vt 14 ad 11 proximè: atque adeo circumscriptum quadratum ad inscriptum esse vt 14 ad 8 1/2, tetraëdrum, seu pyramidem Euclideam inscriptorum sphaerae maximam esse, cuius diameter longitudine sesquiaitera axis eiusdem tetraëdri, potentia verò lateris eiusdem sesquialtera: Triangulorum isoperimetrorum maximum esse aequilaterum, isoscelium verò rectangulum; in quibus si longior fui, minimorum & maximorum amori parcat Lector beneuolus, & ex his studiosus Aquarius hauriat, Mathematicus verò à praedicto Geometra demonstrationes quaerat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
