Latin
PROPOSITIO XXIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
H, &BG; deinde CK &DI, itavt anguli EAH, &EBG non solùm inter se, sed etiam angulis FCK, &FDI sint aequales, vterque vtrique: fient per rectas AH, &BG duae radiationes concurrentes in L; &per rectas CH, &DI, aliae duae concurrentes in N: ex quarum concursu fiet motus compositus per rectas LE &NF: cumque motus per AH, &BG, propter angulum ALB minorem angulo CND, minùs sibi mutuò opponantur, minus sibi mutuò auferent à sua ipsorum velocitates quapropter motus per LE compositus ex motibus per AH &B G, velocior erit motu per NF, composito ex motibus CK, &DI: erit igitur velocior, hoc est fortior actio lucidorum A &B in punctum E, quàm CD in F. Ex quibus etiam intelligitur ratio cur obliquè illumi nata debiliùs illustrentur; sit enim, exempli gratiâ, paries vel planum quodpiam CD, quod à corpore lucido radijs AB parallelis, &plano CD perpendicularibus illuminetur; sitque planum ei aequale D G, vel DO obliquè positum, constat ex ipsa figura, pluribus radijs CD, quàm DO percuti, &ex consequente minus illuminaHactenus solis iacula per lineam vnicam rectam ferientia vidisti: Num existimas adeo fortia esse, vt retundi, vel frangi nequeant? Dubio procul franguntur occursu medij diuersi: sit enim BG aquae superficies, quam radius ex A, seu ex aëre veniens, percutiat in puncto D; constat experientiâ radium non rectâ pergere, itavt eandem rectam lineam AD in aëre sitam continuet, &producat à D in H sub aqua; sed diuergere, ac torqueri, seu frangi in lineam DI, quam non mutat, quandiu aquam permeat; ex qua si versus I punctum in aërem egreditur, rursum frangitur, sed in partem auersam. Vbi aduertendum pilam, aut aliquod aliud missile, ex A per AD in aquam, quam profundiùs ingreditur, emissum, non accedere ad instar radij, sed ab ea diuergere per lineam perpendicularem D DF, eo ferè modo quo radius ex aqua diuergit in aërem.