# Cogitata physico-mathematica 78-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78-2

H, & BG; deinde CK & DI, itavt anguli EAH, & EBG non solùm inter se, sed etiam angulis FCK, & FDI sint aequales, vterque vtrique: fient per rectas AH, & BG duae radiationes concurrentes in L; & per rectas CH, & DI, aliae duae concurrentes in N: ex quarum concursu fiet motus compositus per rectas LE & NF: cumque motus per AH, & BG, propter angulum ALB minorem angulo CND, minùs sibi mutuò opponantur, minus sibi mutuò auferent à sua ipsorum velocitates quapropter motus per LE compositus ex motibus per AH & B G, velocior erit motu per NF, composito ex motibus CK, & DI: erit igitur velocior, hoc est fortior actio lucidorum A & B in punctum E, quàm CD in F. Ex quibus etiam intelligitur ratio cur obliquè illumi nata debiliùs illustrentur; sit enim, exempli gratiâ, paries vel planum quodpiam CD, quod à corpore lucido radijs AB parallelis, & plano CD perpendicularibus illuminetur; sitque planum ei aequale D G, vel DO obliquè positum, constat ex ipsa figura, pluribus radijs CD, quàm DO percuti, & ex consequente minus illuminaHactenus solis iacula per lineam vnicam rectam ferientia vidisti: Num existimas adeo fortia esse, vt retundi, vel frangi nequeant? Dubio procul franguntur occursu medij diuersi: sit enim BG aquae superficies, quam radius ex A, seu ex aëre veniens, percutiat in puncto D; constat experientiâ radium non rectâ pergere, itavt eandem rectam lineam AD in aëre sitam continuet, & producat à D in H sub aqua; sed diuergere, ac torqueri, seu frangi in lineam DI, quam non mutat, quandiu aquam permeat; ex qua si versus I punctum in aërem egreditur, rursum frangitur, sed in partem auersam. Vbi aduertendum pilam, aut aliquod aliud missile, ex A per AD in aquam, quam profundiùs ingreditur, emissum, non accedere ad instar radij, sed ab ea diuergere per lineam perpendicularem D DF, eo ferè modo quo radius ex aqua diuergit in aërem.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
