Latin
78.1 to 78.3
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 78.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non vni videtur, futuram duplam velocitatem in T, si globus vterque S, E suam velocitatem ei communicet; quanquam difficile sit modum explicare, quo dupla illa velocitas transmitti possit in globum T. Quid enim impediat quominus duo gradus velocitatis in a corporibus intellecti alteri corpori communicentur? cùm gradus velocitatis non videantur inter se magis distincti, quàm gradus caloris, &luminis, qui fortè nil sunt aliud quàm diuersi gradus ipsius velocitatis. Porrò licet globus Mimpactus in globum N immotum non moueant N, globus R moueri potest mediante globo N, cuius tamen superficiem in puncto contactus N &R moueri necesse est, licet ille motus non percipiatur oculis, nullum enim corpus immotum mouere potest aliud corpus immotum. Iam verò transmissiones impressionum aggrediamur, moueaturque globus E in globum S immotum, mediam sui motus partem E transmittet in S, quòd haec duo corpora concipi debeant instar vnius corporis in contactus momento; túncque simul mouebuntur versus Y, sed motu duplo quàm antea tardiore. Si verò globus T moueatur in globum S immotum, sitque S duplus T, S bessem motus globi T accipiet, quod isti globi simul iuncti vnius instar corporis in 3 partes aequales diuisi concipiendi sint, túncque tria tempora in eodem spatio percurrendo impendent, quod antea globus T vnico tempore conficiebat Ex quibus de caeteris globis iudicium ferri potest: exempli gratia feratur globulus R in globum N immotum, qui cum sit illius octuplus, &haec duo corpora momento percussionis vt vnicum corpus considerari debeant, quemadmodum corpus R est nona pars corpo ris NR, ita velocitatis integrae in corpore conflato ex NR partes octo resident &vnica pars in R; itaque globi R velocitas quantumuis parua, diuidi debet in nouem partes, vt illius tantumdem solùm retineat, quantum materiae habuerit, quae cùm sit pars nona corporis ex NR compositi, ex 9 quos priùs habebat, velocitatis gradibus, vnicum sibi retinet, vt reliquos globus N materia octuplus sibi arroget.