# Cogitata physico-mathematica 78.4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/78.4

An igitur globi N, immotum R percutientis velocitas quaecúmque in nouem partes diuidenda, vt octo sibi retinens vnicum globe R communicet? Experientia quae docet globulum R à globo N percussum, ire velociùs quàm N, repugnat, debet igitur globus N non vnicum gradum, sed eò plures globos Rimprimere, quo velociùs globus R motus fuerit. Plures autem dabit, si plures deperdat, nullus enim motus omnino perit, sed ex vno subiecto transfertur in aliud, verbi gratia ex globo N in globum R. At verò quantumuis arrideat non vni opinio illa de partibus aequalis velocitatis in maiori corpore sitis, & in minora corpora transmittendis, vt velociùs moueantur, quòd varias difficultates soluere videatur, fortè non est veritati conformis, licet enim centum globi posteriores aequâ velocitate antecedentem vrgeant, non potest tamenmoueri velociùs, cumque maior velocitas sit potentia transferendi corpus per majus spatium aequali tempore, ita consistere videtur in indiuisibili, vt neque diuidi, neque addi, vel multiplicari possit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
