# Cogitata physico-mathematica 79-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/79-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/79-2

Quapropter alio modo soluendi videntur modi transmissionum, nempe globum minorem nunquam à maiori velociùs moueri, quàm in momento transmissionis motus mouetur majus; quod licet moueri non videatur, pars tamen illius tangens minorem, instar elateris, aequè velociter, ac minus moueri nec esse est, ne velocitas maior in minore producta sit absque causa. His autem pauca de motibus compositis addenda; quae praedicta confirment, aut noua suggerant, nostrósque prouocent Geometras ad omnia discutienda, ac demonstranda quae ad omnimodam motuum compositionem attinent, illam verò praesertim quae notatur in rerum naturalium effectibus, & progressu.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
