Latin
PROPOSITIO XXII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 79-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXII. Motum omnem simplicem dici vel intelligi posse ex duobus motibus diuersis genitum. TVllus est motus adeò simplex, quem non possimus compositum intelligere; quid enim recto motu simplicius; praesertim si fuerit aequabilis, noc est cùm omnes illius partes sunt eiusdem velocitatis; Quod hac figura quispiam faciliùs intelliget, sit enim motus AB simplex, quo globus, vel aliud quoduis mobile feratur aequabili motu ab A ad B, certum est motum illum posse componi, siue generari ex motu A in D, &ex motu A in C, enimuero sint duo venti aequales, quorum vnus ab A in C, alius ab A in D sufflet in mobile A, cuius partes omnes sint aequaliter mobiles, mobile non perueniet in C, vel in D, sed in B; cúmque peruenerit ad I, erit in medio sui motus.