# Cogitata physico-mathematica 79-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/79-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/79-3

PROPOSITIO XXII. Motum omnem simplicem dici vel intelligi posse ex duobus motibus diuersis genitum. TVllus est motus adeò simplex, quem non possimus compositum intelligere; quid enim recto motu simplicius; praesertim si fuerit aequabilis, noc est cùm omnes illius partes sunt eiusdem velocitatis; Quod hac figura quispiam faciliùs intelliget, sit enim motus AB simplex, quo globus, vel aliud quoduis mobile feratur aequabili motu ab A ad B, certum est motum illum posse componi, siue generari ex motu A in D, & ex motu A in C, enimuero sint duo venti aequales, quorum vnus ab A in C, alius ab A in D sufflet in mobile A, cuius partes omnes sint aequaliter mobiles, mobile non perueniet in C, vel in D, sed in B; cúmque peruenerit ad I, erit in medio sui motus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
