# Cogitata physico-mathematica 8-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRIMA LEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-3

PRIMA LEX. N statera & vecte, vt distantia ad distantiam, ita reciprocè pondus ad potentiam; Hoc est potentia quae pondus vecti, vel staterae appensum sustinet, eam habet rationem ad pondus, quam distantia inter fulcimentum, & punctum in quo pondus suspenditur, ad distantiam quae interijcitur à fulcimento ad potenBAtiam: exempli gratia in prima vectisfigura, vt AB ad BC, ita C pondus ad A potentiam; vt quò brachium BA maius fuerit, eò minor potentia requiratur in A, & quò brachium fuerit breuius, eò pondus C majus existat. In secundo vecte, vt AB ad BC, ita C ad ἀτ γ A: & in tertio, vt CB ad BA, ita A ad C. Ex quibus concludi potest ipatium potentiae motae A ad spatium moti ponderis C, esse vt distantiam fulcimenti & potentiae, ad distantiam fulcimenti & ponderis, seu puncti in quo pondus appenditur. Vt in circulo eξ videre est, vectis enim et translatus in puncta 1, ex parte ponderis percurrit spatium eodem tempore quo ex parte potentiae percurrit circumferentiam ξ1, sed eadem est ratio circunferentiae, seu motus1ξ ad motum . 1, quae ξ- ad -.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
