# Cogitata physico-mathematica 8-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/8-4

ISto arcus BAC, cuius neruus ab H pondere in puncto D alligato trahatur ad punctum M, N, vel G; sintque pondera O & Parcus extremitatibus, seu cornubus B & C applicara, donec arcus in figuram EAF commutetur, quaeritur illorum ponderum ratio. Vbi certum est primò maiora pondera requiri in punctis B & C, quàm in D, vt arcus flectatur aequaliter, quamuis non tanta, quanta nonnulli putauê re, qui vel ab infinitis ponderibus tendi posse negabant, quòd per lineas rectas BO & CP trahant, cùm tamen per lineas ER & FQ in puncto G decussatas arcum trahere debere videantur; quod certum, si terrae centrum supponatur in puncto G. Idem verò de viribus, seufbaculis, ac vectibus ab S & T in B & C NRIE prementibus, ac de ponderibus ex O & P trahentibus cogitandum est Constat autem experientiâ nequidem vsque ad punctum M libris 50 flecti chalybeum arcum BC, quem à ialet antea vocari diximus; cùm eius cornubus applicantur, ad quod libris vndecim puncto D appensis trahitur; docet enim obseruatio 4 libris ad idem punctum adduci, ad quod quinquaginta libris flectebatur. Verùm regula generalis, quâ nosces quibus ponderibus cornua lunentur, & ad data puncta neruus adducatur, cùm datur pondus in D appensum, quod eandem praestat inflexionem, sequente figurâ declaratur. Sit ergo flexus arcus ABD à pondere m vè P, ita ut neruus ad E punctum peruenerit, continueturque linea chordae DE vsque ad H, & vlteriùs, si opus est, in quam ducta linea ex puncto A lineae DH perpendicularis ostendet quanto pondera cornubus A & D appendenda pondere P maiora esse debeant; vt enim HA latus ad duo latera AG, GH simul sumpta, id est vt AH ad totam chordam AD, ita pondus m vel P, ad duo pondera punctis A & D alliganda, quae neruum ad E punctum adducant (manu tamen, absque vi, ductrice nerui à puncto G ad E.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
