Latin
PROPOSITIO XIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 80
Unproofread scanNot analysed yet
Docuit autem obseruatio digitum aquae cubicum vasculo aeneo conclusum, esse pondo semunciae, sesquidrachmae, &8 granorum proximè; quod quidem vasculum nulla mensura deprehendere potuimus esse digito; seu pollice cubico concauo majus, licet hîc definire nolim cubici pedis aquei pondus, quod majus esse colligitur solito pondere quod plures ei tribuêre, vt postea dicetur. Digitus autem cubicus aquae lineas cubicas 1728. &in grana conuersus 396 grana conplectitur: vnde constat lineam aquae cubicam grano longè leuiorem esse, quandoquidem diuiso 1728 per 396, quotiens ostendit lineas aquae cubicas 4 12 grano contineri: atque adeo grana 354 1/, quae superiùs vno secundo fluere dicebantur, proximè complecti lineas aquae cubicas 1418: quae si componant cylindrulum linearem aqueum, cylindrus aqueus ex lineari tubi pedalis lumine spatio secundi fusus erit longitudinis, siue altitudinis pedum 9, digitorum 35 &ex consequenti pedum 181/2, si fundatur ex tubo quadrupedali.