# Cogitata physico-mathematica 80-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/80-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/80-3

Eadem linea AB, seu motus idem generari potest à ventis G & H aequaliter in A mobile flantibus, quorum siimpressiones determinantur à lineis HF, & GE motui lineę AB parallelis, atque adeo lineae FE perpendicularibus. Quòd si contingat inaequales esse ventos, vt ex subiecta figura RNQ intelligitur, in qua ventus Q vim habeat, quae sit ad viam venti R in ea ratione, quâ QN ad RN, quae sit, verbi gratiâ, dupla, si duo illi venti agant in mobile N, perueniet ad punctum B per lineam rectam NB. Cùm autem ventus Q obliquiùs feriat mobile N, minus in illius motum influet, erúntque lineae RO, QP perpendiculares lineae OP, mensurae impressionum venti R, & venti Q. Vel, si mauis, linea KL ex angulo K in lineam motus BN perpendiculariter acta demonstrabit quantum ventus vtérque hinc lineae BN tribuerit, erit enim NL impressio venti R, ad LB impressionem venti Q, vt RO ad QP In quadrato CD linea CIbipartiens AB ostendit vtnusque venti G & H in mobile A flantis aequalem impressionem. Idemque penitus continget si loco ventorum duos homines A nobile duabus funibus AD & AC ex punctis D & C trahentes, vel etiam Aversus C & D, aut N versus K & M impellentes. Omitto globum VXY percussum à globo BR, ita suas posse vires colligere, vt eas in globum sequentem S & intorqueat, quae si per lineas VS, ZS, TS, YS & XS dirigantur, globi S & motus rectus erit, idemque ac si fuisset simplex, & à sola virtute T per lineam TS inditus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
