# Cogitata physico-mathematica 80-5

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/80-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/80-5

MONITVM PRIMVM. De luminis velocitate, ac tarditate. onimina olqubamioolo GA SInt iacula solaria, atomorum rotundorum, vel materiae subtilifsiCmae motus, vel quidquid libuerit: an illorum motus à sole, vel stellis ad nos vsque instantaneus est? certè si quoties videmus solem, aut stellam, necesse fuerit ab illiùs corpore ad vniuscuiusque oculum particulam aliquam aduenire; verbi gratiâ, si quando sol surgit ex horizonte, iaculum atomicum ex sua pharetra depromat, si motus non sit instantaneus, admirabili tamen velocitate 1200. terrae semidianetrorum spatium transcurrit, cùm vix super horizonte pars eius aliqua emineat, quin eodem tempore spectantium percutiat oculos. At verò si Dioptricam illustris Viri sequimur; non erit ille motus admirabilior illo motu, quem lapis baculi extremo suprapositus infert manui alteri extremo ad hibitae, quod perinde fiet sibaculus à terrae superficie ad stellas vsque productus intelligatur, digitus enim baculo subpositus peraequè & eodem momento sentiet pondus baculi extremo stellis vicino, vel etiam stellas spatio quouis superanti alligatum, quo perciperet motum eiusdem ponderis, si baculus vnius esset hexapedae. Idemque cogita desole subtili cuidam orbis magni materiae incunbentem, quae cùm per omnia corpora diffusa sit, sol non potest illam rectâ premere, quin oculus motum illum percipiat, siue motus ille sit velocissimus, siue paulo tardior. min Quod dictum velim vt in praecedente figura intelligas lumen ex K in B minori velocitate quam ex B in L, aut vice versa diffundi posse, licet oculus in L; & in B eodem momento lumen sentiant; Quod etiam in prima figura propositionis istius ABCDE videre est, eodem enim tempore quo sol à puncto A mouetur ad punctum B, vel (si fuerit sol immobilis) quo materia tangens illum, percurrit spatium AB, eodem tempore materia ex B mouetur in C, & alia materia ex C in D, &c.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
