Latin
PROPOSITIO XXII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Idémque concludendum de quibuscúmque alijs impressionibus, quae motum aequabilem possunt efficere, siue duae, siue mille, aut quo uis numero fuerint. Cauendum propterea ne statim ex vnico motu simplici, vel aequabili, siue recto, siue cuiuscúmque alterius figurae motorem vnicum concludas; cùm etiam circularis ex duobus, pluribúsue motibus generari possit, &plerúmque parabolicus ex duobus motibus rectis procedat, aequabili videlicet, &naturali accelerato, vt po stea dicetur. An igitur motus quo grauia versus centrum pergunt, simplex dici debet? Si nullus motus inaequabilis, hoc est cuius partes diuersae non habent eandem velocitatem, simplex est, grauium motus erit com positus; si partim ab aëre, vel alio corpore subsequente, partim à tellu retracta ferantur, illorum motus compositus erit. Porrò hîc aduertendum in superioribus motibus, ventos, aut trahen tes homines aliquam suarum virium partem frustra consumere, cùm enim ventus H vim haberet impellendi mobile ad punctum D, &ventus G mobile in C eodem tempore transmittere potuisset, linea tamen AB, per quam à duobus ventis pellitur, non est aequalis duobus lineis CA, DA, sed illis minor, tantóque minor quantò latera duo quadrati simul iuncta maiora sunt eiusdem quadrati diametro: idem que de motu NB, &alijs dicendum. Quanquam AB motus dici potest aequalis potentia duobus motibus AD, AC, vt est diameter duabus suis costis potentia aequalis.