# Cogitata physico-mathematica 81-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/81-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/81-4

atqui spatium AB majus est BC, & spatium BC majus spatio CD, quare tardior est motus in spatio BC, quàm in spatio AB, licet eodem momento quo fit motus in A, fiat etiam motus in D, & omnes oculi, quouis in circulo, solem, aut aliud lucidum, putà stellas, aut facem, eodem momento conspiciant. Vbi plura notari possunt, nullam verbi gratiâ futuram luminis refractionem, si post primum aetheris, aut materiae subtilis orbem, cuius semidiameter AB, reliquum spatium à B ad E, vndequaque vitreum esset, vel primus orbis praedictus vase vitreo impenetrabili concluderetur, tunc enim non haberet materia inclusa quò confugeret: quae omnia fusiùs explicanda velim à nobili Philosopho Hobs postules, aut expectes.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
