# Cogitata physico-mathematica 82

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/82

Est autem tubus AB horizonti GP, seu KZ, ad angulos rectos: diciturque saliens horizontalis ob epistomij s H directionem horizontalem horizonti KZ parallelam: alioqui statim atque salit aqua per lumen H, relinquit horizontem, vt propter suam grauitatem curuetur versus M, pauloque semper longiùs ab H discedit, do nec occurrat horizon LM, vel KZ, aut quilibet alius. Vbi notandum est guttam ita super horizontem diffundi, & expandi, vix vt salientis exacta longitudo sumi possit, vt ex figura Inm constat, quae videtur ellipsim imitari, cuius censeo punctum medium u, non autem extrema puncta I & m, salientis longitudinem ostendere Porrò modus obseruandi facillimus explicandus est, vt quisquis experiri velit, minimum laboret. Tubo BA epistomij foemina πμindetur, ita ut foras erumpat pars μν, vt in foramine a vertibulum simponatur; cuius orificium, cùm respondeat orificio α, tubus recludetur, cùm auersum fuerit, occludetur. Potest etiam S, vertibulum masculus appellari; sed hae duae partes in vnum conflatae cla uis, clauicula, & epistomium vocetur, quòd vasa claudat, seu obturet, ne quid liquoris ex vase, quo fuerit conclusum, effluat, donec lumen reseretur. Quanquam absque epistomio fieri possint experimenta, si nempe digiti indicis extremo lumen obturetur, & aperiatur: sed non absque multis incommodis, quoties enim digitum tollis è lumine, tu bus suam aquam effundit, quam retinere nequeas, nisi perpetua digiti appositione, vel epistomio. Alia sunt in hac figura quae suis locis explicabuntur, vti saliens ad angulos horizonti rectos GF, & mediae, quarum GOP dupla GI, quòd salientes ex tubo BA quadruplo tubi CA sint duplò longioires salientibus ex tubo CA, licet saliens tubi quadrupli FG sit plusquàm dupla verticalis GO, quae salit ex tubo pedali CA.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
