Latin
PROPOSITIO XXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 83-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVI Varias de vi percussionis cogitationes explicare, illiúsque difficultatem aperire. Vaestione 19 vim istam attingit Aristoteles, quam ad motum Qreuocat, quamuis enim securi ligno impositae magnum pondus superaddatur, ferè nihil efficit ad ligni fissionem, cùm tamen in illud motu impacta, magnos effectus praestare soleat, quippe veluti malleus cuneatus, aut cuneus malleatus scindit, &findit; quantum verò grauitatis motus ei superaddat, hoc est quanto pondere vis à motu impressa suppleri possit, inuentu difficillimum esse videtur. Cùm autem certum sit &in eo conueniant omnes, eò percussionem esse maiorem, quò motus est velocior eo instanti quo fit percussio, non iam motum circularem manus, &manubrij, neque motum à mallei propria grauitate motui violento additum, aut solam percussionem deorsum factam, sed velocitatem motus duntaxat, vndequáque procedat, &percussionem generalem, siue sursum, siue deorsum, siue lateraliter fiat considero, quam suppono aequalem, dummodo fiat aequali velocitate, idque eodem vel aequali percutiente, &in idem vel aequale passum eodem modo dispositum; imò nec ipsum aërem inter corpus &percutiens interpositum hîc intercedere velim, ne vel nos interturbet, vel in paralogismos incidamus, nisi tamen quatenus ad percussionem necessarius censebitur, quam fortè nonnulli putabunt absque aëris interuentu inutilem, qui percussi corporis poros ingredi debeat, &aërem poros illos impientem expellat, à quo percussi corporis scissio, fractióque fiat, eo ferè modo quo puluis pyrius inflammatus &huc illuc dissiliens montes &rupes in puluerem comminuit. Aër enim vel aliqua materia eo subtilior medium esse videtur omnium actionum naturalium, cuius naturam, &effectus qui probè nouerit, magna possit in Physicis intelligere. Sit igitur ictus, seu percussio mallei AE, vel ensis AB, cuius capulus, vel manubrij caput in centro Aintelligatur, moueaturque in circumferentia EGH, donec passum in puncto Hoccurrat; cúmque, peculiarem difficultatem inuoluat ensis, cuius percussio maxima neque est in illius centro grauitatis D, neque in mucrone B, sed versus C ensis dodrantem à B cuspide incipientem, nunc solùm de malleo, vel securi AE, vel AF loquimur: De ictu ensis, vide Baldum ad quaest. 19. Mechan.