Latin
PROPOSITIO XVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 86
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi videtur, quod salientem illam metiri non potuerimus: Sed quâ proportione minuantur verticales dum tuborum crescunt altitudines, mortalium nullus scire potest, si enim tubus fiat centum pedes longus, alia ratione minuetur verticalis, quàm in tubo 60 pedum, quótque fuerint diuersae fistularum altitudines, toties variabit proportio verticalium; nam guttulę videntur in minutissimum puluerem abire, &in spumam verti, cùm ad 30, vel 60 pedum altitudinem perueniunt, nisi lumen paulò fiat patentius, vt crassior aquae cylindrus verticalis aëri resistat, qui cùm nihil resistere supponetur, non solùm cuiuslibet tubi saliens verticalis dodrans erit, sed etiam tolletur altiùs; an verò aequè altè, aut duplò altiùs postea dicetur. Itaque ratio propter quam salientes verticales non eandem inter se &cum tubis rationem seruent, hinc sumitur quòd solo motu verticali moueantur, cùm aliae salientes tam horizontali, quàm perpendiculari motu, siue sursum, siue deorsum moueantur vnde quaedam linea generatur, quam postea demonstrabimus quodammodo parabolam imitari. Quòd autem vix excedat? tubi, tam in aëris resistentiam, quàm in aquae grauitatem reEys fundendum: quantum verò resistentiae vtraque afferat, seorsim sumpta, licet difficillimum inuentu videatur, illud tamen aggredior. Sit igitur praecedentis tubi BA, saliens verFgs ticalis GF; vel vt faciliùs intelligatur, sit in linea CB, tubi altitudo BA, ex cuius lumine B saliens verticalis saliat versus A. Certum est ex dictis, guttam in B hanc acquisiuisse velocitatem, qua spatium spatij AB, (à quo censetur descendisse) duplum conficiat eodem, vel THLIS. aequali tempore, quo reuera descendit, vel descenderet ex puncto quietis A adpunctum B. Intelligatur ergo 4 temporibus ex A in Bdescendisse, certum est aquae vim, seupotentiam in B tantam esse, vt ex lumine B sit vsque ad punctum C ascensura 4 temporibus si nihil vim istam retundat. Est autem obseruandum tres istius figurae lineas poni, atque sumi pro eadem linea, in tres aequales diuisa, vt diuersae litterae, &numeri appingerentur. Constat verò ex obseruatione verticalem salientem non redire, seu reflecti vsque ad A tubi summitatem, sed tantùm ad punctum 12 in LH linea, hoc est ad dodrantem tubi, aut paulò altiùs.