# Cogitata physico-mathematica 87-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/87-2

Quapropter si cylindrus ille ferreus 338 hexapedarum, & 2648 librarum clauo, vel securi, vel alteri corpori premendo imponeretur, fortè posset idem, ac motus malleus. Verùm cùm pondus premens impositum semper premat, & agat, malleus autem non ampliùs agat post ictus inflicti momentum, superest maxima de tempore prementis cylindri difficultas, constat enim experientia pondus ita semper vrgere vt nouos & nouos effectus producat, adeout clauum, quem primi secundi spatio non potuit per lineae spatium infigere, sequentibus secundis etiam profundiùs figat, & cylindrulum incudi priùs impositum, quem non potuit in laminam attenuare primo tempore, sequentibus postea temporibus attenuet. Quòd si pondus illud 2648 minime sufficiat, cogita quantum pondus ex istis libris quadratis, vel etiam cubicis nascatur. Aliam Illustris viri cogitationem explico, qui similiter vim percussionis in motus velocitate collocat: sit igitur malleus E centum librarum, & vnico velocitatis gradu descendere incipiat, incudem in H puncto intellectam illâ solum vi, seu potentiâ premet, quàm gradus vnicus centum libris, seu malleo tribuit: si verò malleus alter vnius librae velocitatis gradus centum habeat percutiendo, aequè premet incudem ac primus centum librarum malleus. Cùm igitur solutio reliqua pendeat à velocitate qua pondus corpori percutiendo impositum primo momento moueri postulet, & multi post Galilaeum arbitrentur grauè, seu pondus quodpiam à quiete ad quemuis terminum per omnes tarditatis gradus transire non video in ea sententia quî pondus sola pressione, mallei motum seu percussionem compenset. Vt autem quae hîc afferri posse videntur subtiliora capias, doctissimi D. Hobbei sententiam accipe, quam ex hypothesi descensus grauium iuxta rationem temporum duplicatam, de qua nos in Hydraulicis, Harmonicis, & alijs locis egimus, ita prosequitur, vt comparet pondus, seu conatum primum corporis grauis cum velocitate, seu motu per descensum acquisito. Cùm igitur conatus primus vt motus, siue pars motus prima ab eo consideretur, necesse est vt eo motu, seu conatu, quantumuis insensibili spatium aliquod, aliquo tempore conficiatur: quibus positis, sit prismatis, vel cylindri cuiuspiam axis AB diuisus in quotcumque, verlii gratia 4 partes aequales AC, CD, DE, EB; quorum vna AC statuatur prima, eáque vt minima non ampliùs diuidenda; eiúsque motus habeatur pro minimo.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
