Latin
PROPOSITIO XIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 89-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. An salientes horizontales circulares sint inuestigare. CVm ex obseruatione constet salientes horizontales non esse reactas, sed curuas, neque sciamus qua curuitate constent, curuas celebriores quas videntur aemulari, ad examen reuocemus; cúmque curua circularis nobilior, vel notior existimetur: sit AC quadrans circuli, vel, vt alij malunt, circumferentiae circuli: cuius radius BA, linearis luminis in A puncto intellecti referat altitudinem, &in sex partes aequales diuidatur, quae sex luminis super horizontem eleuationes repraesentet: sitque prima, seu minima eleuatio BI, vel aA, cuius saliens ex A lumine perueniat ad punctum b; &subtensa ba intelligatur longa pedem &/pedis: Docet obseruatio secundae altitudinis ig vel ca subtensam ed longam esse debere pedum 2 1/, subtensam ef trium pedum, &c. quae quidem vocari possunt applicatae, vel ordinatae. Sed ex Geometria constat ordinatam ed non esse pedum 2 1/2, neque ef trium pedum, qualium ab supponitur pedis 1/. Quod ita demonstro. PHAE Sint ordinatarum quadrata, minimum quidem ba 539, cuius radix 23, quae, dempta vnitate, salientis longitudinem referat. Secundum quadratum ordinatae ed, est 980, cuius râdix 31; saliens autem est 30. Quadratum e f, 1323. cuius radix 36.