# Cogitata physico-mathematica 89

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/89

à puncto L ad K motu horizontali aequabili, & ab eodem puncto L ad Z motu inaequali ferri supponatur, lineam L17B describet ascendendo, eique aequalem ab Apuncto ad laeuam descendendo. Quod vt huic nostrae figurae quadret, lineam BA, hoc est semiparabolam non describet gutta B saliens ad angulum semirectum, sed aliam lineam decli uiorem, quae verbi gratia, pertinget ad punctum g, i, aut I, & ab I perget versus C, verbi gratiâ in8, ob aëris resistentiam quae non solùm verticalem, sed etiam horizontalem motum imminuit, de quibus prop. 20. & aliis in locis fusiùs agetur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
