# Cogitata physico-mathematica 9-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRIMA LEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/9-3

SECVNDA LEX. Vando centrum grauitatis ponderis est supra vectem, horizonti aequidistantem, à minori potentia sustinetur, & mouetur quò magis super horizontem eleuatur & à maitri, quo magis deprimitur: quod facilè potest intelligi ex primo vecte ABC. Cùm autem centrum grauitatis ponderis fuerit infra vectem, contrarium eueniet, vt in circulo cernere est, nam centrum ponderis1, vel, vel π est infra vectem. Denique cùm praedictum centrum in ipso vecte fuerit, eadem semper potentia requiritur quo tandem cumque vectis transferatur: quorum omnium vide demonstrationes apud Guidubaldum tract. de vecte; Reliqua huc attinentia prop. 6. reperies, quae istius est veluti complementum. Quanquam accuratè semper distinguendum est per quam directionis lineam agat potentia, cùm ex ea maxima, pars rei mechanicae pendere videatur, quapropter peculiari de ea propositione iam iam acturi sumus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
